- LUTER
- LUTERGraece Λουτὴρ, apud Anon. in Descr. S. Sophiae. et Auctorem Hist. Miscellan. in Rhinotmeto An. 10. baptisterium est. Vide C. du Fresne in Gloss. et Dom. Macr. in Hierol. Alias Luiter, animal amphibium est, quod Lutra Plin. l. 8. c. 30. κυὼν ποτὰμιος, canis aquaticus s. fluviatilis, Aeliano et Aetio, Gallis Loutre; Aegyptiis olim in veneratione, Herod. l. 2. c. 72. e cuius pellibus thorace facto humeros ac pectus hieme muniisse Car. Mag. legitur in Vita eius. Sic gunna de pellibus lutrarum, memoratur Ep. 89. inter eas, quae sub Bonifacii Archiep. Moguntini nomine funt editae. Origo vocis ex Graeco, ενύδρης enim in hac lingua dicitur. Aeolice et Attice ἐλύδρης, unde lytra, uti legitur apud Solin. et lutra. Vide C. du Fresne, in Gloss. et Salmas. ad Solin. p. 187. alibique, nec non supra ubi de Fibris, etiam aliquid in voce Lupus, et infra Utlagat, ubi circa Lutras idem Iuris olim in Anglia viguifse, quod circa lupos, vulpes, aliaque frugibus et pullis infestiora, videbimus. De lutris vero Palladis, s. elutione eius, nora superstes elegia Callimachi. Deos enim, pulchritudinis studiosos etperpetuos comas lavare caris sibi amnibus, fingebant poetae. Uti Horat. modo Xantho, modo Castalio fonte, crines Phoebum lavare ait. Ad cuius lotionis aemularionem balnea simulacris quoque instituta, et pecten adhibitus. Vide Barth. ad Stat. Theb. l. 2. v. 723.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.